- GETHER
- GETHERfil. Aram. Gen. c. 10. v. 23. qui locumne aut populum aliquem de suo nomine appellaverit, haud quaquam scio. Mihi saltem nullus occurrit. Nam in vulgata Gether, 1. Sam. c. 30. v. 27. est pro Hebraeo Jatthir. Et ubi Getara pingitur in Ptolemaei tabulis, ad mare Caspium in Albania, Graecus codex habet Γάγαρα. Denique in Peloponnesi descriptione apud Geographum Arabem Gethuria videtur esse Laconiae Gerenia. Ex Gethere descendisse scribit Mercerus Acarnanes, Cares, et Bactrianos vicinos inter se populos: Quod viro alioquin impense docto excidisse mirum est. Cum nemo sit, qui nesciat, quantis locorum intervallis a se invicem dissiti sint Acarnanes in Graecia, prope Epirum, Cares in Asia minore, e regione Rhodi ins. et Bactriani in intima Asia ultra mare Caspium. Sed errori ansam dedêre Ioseph. et Hier. quorum ille Bactrianos, hic Cares et Acarnanes deducit ex Gethere. Fallor, aut Syrus auctor aliquis scripserat, Gether habitasse Begethera, i. e. in Gethera urbe, vel regione, ubicumque tandem fuerit. Pro quo Ioseph. legit Bagtra, vel Bactrae, quasi de Bactris ageretur. Pari errore Bispharad, i. e. in Sepharad, Abd. v. 20. Hier. Bosphorum reddit ac si B. praepositum pars esset vocabuli Boch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.